Hľadaný výraz: Mt 15,21-28; Mk 7,24-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “ Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur ”. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “ Dimitte eam, quia clamat post nos ”. 24 Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”. 25 At illa venit et adoravit eum dicens: “ Domine, adiuva me! ”. 26 Qui respondens ait: “ Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. 27 At illa dixit: “ Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ”. 28 Tunc respondens Iesus ait illi: “ O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ”. Et sanata est filia illius ex illa hora.

24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere. 25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. 26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. 27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”. 28 At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”. 29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”. 30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

1

mail   print   facebook   twitter